- ACCABUSSARE
- ACCABUSSAREvox citimae aetatis, apud Car. du Fresne, in Statutis MSS. Massiliensis Urbis l. 5. contra cos, qui ludendô iurant: Et si illos 12. denarios dare et solvere non poterit, accabussetur, penitus indutus cum vestibus, quds tunc detulerit, in portu Massilie, vel in vallato, quod est in Portali Callatae, usque ad Portale S. Martini, tot vicibus, quot iuraverit. Idem quod immergere, in mare demittere, Gr. κατακοντίζειν, Gall. bailler la Cale: est enim Occitanis, Cabussa, faire la culbute pronô capite prolabi. Poena in meretrices et lenones vulgo decreta, etiamnum apud Burdigalenses, quâ ii in caveâ ferreâ inclusi in mare demittuntur et subtus navem denuo submerguntur. Vide Consuetud. Solensem tit. 16. artic. 6. et quae de hac poenae specie observat Cleiracus ad leges maris Oleronensis art. 31. laudatus praefatô Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.